LinguaData BaseCollegamentiUtilità |
1780
Pars II.
De Etymologia
Caput I
De Articulo.
§ 1. Cum in Lingua Daco-Romana terminatio nominum eadem maneat in omnibus Casibus, Articuli, quibus praeter Genera Casus quoque indicantur, perpetuo adhibeantur, necesse est.
ARTICULI INDEFINITI
Singulariter.
Masc
Fem.
N. Un, Quidam.
O, Quaedam
G. A-unui.
A-unei.
D. Unui.
Unei.
Ac. Pe-un.
Pe-o.
V. caret.
caret.
Ab. Dela-un.
Dela-o.
Pluraliter.
N. Uni, Quidam
Une, Quaedam..
G. A-unor.
A-unor.
D. Unor.
Unor.
Ac. Pe-uni.
Pe une.
V. caret.
caret.
Ab. Dela-uni.
Dela-une.
Nota I. Articulus indefinitus, quando adhibetur absque nomine, indiget articulo definito tam in singulari, quam in plurali; quando vero cum nomine est conjunctus, articulo definito non indiget, potest tamen in plurali hunc quoque tibi addicere. v.g. Au murit un hom, mortuus est quidam homo. Sine nomine dicendum: Au murit un-ul, mortuus est quidam. In plurali dicitur: Au murit uni homeni, vel Au murit uni-i homeni, mortui sunt quidam homines.
De Articulo definito.
§ 3. Articulus definitus masculinus est L’, vel Le, vel Ul, aequivalens Articulo definito Germanorum Der, & Italorum Il. L’ postponitur nominibus masculinis, desinentibus in A vel U. V.g. Tata-l’, Der Vater, Il Padre. Reu-l’, malus. Le desinentibus in aliam quamcunque vocalem. V.g. Cane-le, der Hund, il cane, canis. Ul postponitur nominibus masculinis desinentibus in consonantem simplicem, aut duplicem. V.g. Bon-ul, bonum, Domn-ul, Dominus, Der Herr, Il Signore.
DECLINATIO
Singulariter.
Masc
Fem.
N. L’, vel Le, vel Ul.
A.
G. A-lui, vel A-ului.
A ei.
D. Lui, vel ului.
Ei.
Ac. Pe-l’, vel Pe-le, vel Pe-ul
Pe-a.
V. caret.
caret.
Ab. Dela-l’, vel Dela-le, vel Dela ul.
Dela-a.
Pluraliter.
N. I..
Le.
G. A lor.
A-lor.
D. Lor.
Lor.
Ac. Pe i.
Pe le.
V. caret.
caret.
Ab. Dela i.
Dela-le.
(S. Micu-Gh. Şincai, Elementa linguae daco-romanae sive valachicae. Studiu introductiv, traducerea textelor şi note de M. Zdrenghea, Dacia, Cluj-Napoca, 1980, pp. 21-23)
|
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
- progetto e idea grafica CSIAF - contenuti e gestione a cura del Dipartimento - Responsabile Tecnico del sito
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||